- ZEBELLINAE Pelles
- ZEBELLINAE Pellesapud Venetum, l. 3. c. 47. Inter parva vero animalia est quaedam species apud illos (Tartaros) quae delicatissimas suppeditat pelles, quas vulgo Zebellinas appellant: alias Sabellinae, item Zobellinae, a sabelo seu sobelo, Anglis et Gallis olim sable, mustelae specie; quam nonnulli cum marte eandem faciunt, alii a marte distinguunt, nomen accepêre; ac fulciendis Magnatum vestibus superariis, collisque delicatiorum feminarum contra frigus muniendis inserviunt. Deferuntur ad nos, e Siberia maxime, unde Siberinas potius dicendas vult Hornius, idque Moscorum operâ, quorum negotiationis pars magna in pellibus hisce consistit. Sed et Xansia et Xensia, Sinensis Imperii provinciae, pelles huiusmodi cum reliquis provinciis communicant, Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 40. ubi de Quadrupedibus. Vide quoque supra aliquid ubi de Sabellicis pellibus, it. voce Simor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.